- CORINTHUS
- I.CORINTHUSIovis filius, Rex Corinthi: unde Proverbium natum, Iovis Corinthus, de iis qui acriter minantur et postea graviter mulctantur. Megara est colonia Corinthiorum, quae ob potentiam urbi maiori omnem honorem habuit et obedivit. Sed cum Corinthii onera maiora ac plura imponerent, et si quis Bachhiadarum vitâ functus esset, ipsis res civitatis suae administrantibus, oporteret Megarensium viros et feminas venire Corinthum, ad componendum mortuum Bacchiadarum; ut nihil contumeliae relictum a Corinthiis, Megarenses suis rebus validis defecerunt, spe nihil gravius passuros, sed impune habituros esse; ad quos legati missi a Corinthiis expostulatum Megaram. Legati in contionem progressi multis incusârunt defectores, et in fine addiderunt, Iure Iovis Corinthus gemat, nisi de ipsis poenas sumpserit. Hôc auditô Megarenses irati saxa in Legatos iacere coeperunt: Et paulo post Corinthios, quamvis aliorum auxiliô adiutos, proeliô vicerunt. Fugientes assecuti et caedentes inter alia Fovis Corinthum pulsare iusserunt.II.CORINTHUSa Sisypho, Aeoli fil. circa A. M. 2616. condita, urbs Achaiae fere mediô Isthmi Peloponnesiaci sita, ab Ortu Saronicum, ab Occasu Crissaeum sinum habens, qui et Corinthiacus dicitur, duobus inclita portubus, quorum Lechaeus Ionio, Schoenus Aegaeo imminet mari. Hinc bimarem Corinthum Poetae peculiari epithetô appellârunt. Horat. l. 1. Carm. 7. v. 1.Laudbunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,Aut Ephesum, bimarisve Corinthi Moenia.Inde mari cincta dicitur. Anthol. l. 3.Λα̈ίδ᾿ ἔχω πολίητιν ἁλιζώνοιο Κορίνθου.Et Nonno ἁλιςτέφανος, et ἴςθμιος. Dicta autem putatur corinthus, a Corintho Marathonis, sive (ut alii putant) Pelopis silio, qui illam eversam instauravit, cum antea Ephyre diceretur. Haec Graeearum omnium urbium clarissima fuit, atque, ob sitûs opportunitatem, in immensam excrevit potentiam, utrinque terrâ, utrinque mari commercia exhibens: unde tanta ei fiducia, ut ne Romae quidem cederet, tantumque in fastum evasit, ut Corinthii populi Romani legatos iniuriosius appellare, et, si Str aboni credimus, etiam sordibus perfundere non dubitârint. Quare commoti Patres, cum etiam antea crescentem indies urbis potentiam suspectam haberent, bellum illi inferendum censuerunt. Missus itaque in Graeciam L. Mummius, Corinthum obsedit, tandemqne captam incendit, solôque aequavit, adeo ut vix ullum tantae urbis reliquerit vestigium. Quô incendiô confusis metallis, inventa est mistura aeris pretiosissimi, quod ab urbis huius nomine Corinthium appellârunt. Arcem habuit editam, quae Acrocorinthus veteri nomine dicta fuit, cuius erat mira altitudo. Strab. l. 8. ὄρος ὑψηλὸν vocat. Ideo Liv. l. 45. c. 28. ubi de Corintho: Arx inter omnia in immanem altitudinem edita. Papin. l. 7. Theb. v. 105.Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebatLittora; qua summas caput Acrocorinthus in aurasTollit, et alternâ geminum mare protegit umbrâ.Hinc proverbium, Ο᾿υ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κορινθόν ἐςθ᾿ ὁ πλοῦς. de rebus arduis, et adita periculosis. Unde hoc natum docet Strabo, l. 8. Horatius sic extulit, l. 1. Epist. 17. v. 35.Non curvis homini contingit adire Corinthum.Cicero totius Graeciae lumen vocat, in Orat. pro Pompeio. et Florus decus Graeciae, l. 2. c. 16. Strabo, l. 8. Ο῾ δὲ Κόρινθος ἀφνειὸς μεν` λέγεται διὰ τὸ ἐμπόριον, ἐπὶ τῷἴςθμῳ κείμενον, καὶ δυοῖν λιμένων κύ ριος, ὧν ὁ μεν` τῆς Α᾿σίας, ὁ δὲ τῆς Ι᾿ταλίας ἐγγύς ἐςτι. Homer. Il. β. v. 570. Α᾿φνειόν τε Κόρινθον. Thucydides, ubi de Corinthiis: χρήμασί τε δυνατοὶ ἦσαν, ὡς καὶ τοῖς παλαιοῖς ποιηταῖς δεδήλωται: ἀφνειὸν γὰρ ἐπωνόμασαν τὸ χωρίον. Thucydidis autem locum respiciebat Aristides, haec scribens: καὶ τοῦτ᾿ εἶναι ὐφ῾ οὗ καὶ εν παλαιοτάτου ἀφνειόν τε ὕμνηται χωρίον ὑπὸ τῶ ποιητῶν. Ι᾿ςθμ. Εἰς Ποσειδ. Apollodorus auctor est, fuisse et alias huius nominis civitates, quarum una fuit in Thessalia, altera in Epiro, tertia in Elida. Stephano haec quondam nuncupata fuit Epope, Pagos Ephyta, Heliopolis et Acrocorinthus; hodie adhuc Corintho, ut Sophianus, vel Voranto, ut Moletius tradit, appellatur. Celebris olim insuper isthmiisludis, sub Sisypho, et posteris eius, donec Heraclides, Ducibus Temenô, Cresphonte et Aristodemô, Peloponnesô potitis, 80. ann. post captam Troiam, Alethes, pulsis Doridâ et Hyanthidâ, ibi rerum summam adeptus est. A. M. 2951. Huic, post 33. ann. successit Ixion, cuius posteri 12. Reges per 324. ann. praefuerunt, usque ad Automenem, quô sublatô, A. M. 3275. annuus magistratus, Prytanis dictus, subrogatus est. Cypselus postea et fil. Periander tyranni, per annos 44. Cicer. de L. Agr. Destructa, ut dictum, a Mummio, an. 3. Olymp. 158. M. 3908. Urb. Cond. 607. ante Chr. Natum 146. A Iulio Caesare reparata, a Paulo, Euangelii luce collustrata, et duabus divinis epistolis beata est. Vide supra. Postmodum Metropolitae facta sedes, sub Patriarcha Constantinopolitano, vide Strab. l. 8. Pausan. in Corinth. Plin. l. 4. c. 5. et l. 34. c. 2. Flor. l. 2. c. 16. Plut. Eutrop. Oros. Zonaram, Euseb. l. 5. c. 9. Palmerium, in Chron. Chalcondyl. l. 9. aliosque innumeros. Hodierna urbs Corinthus, et nunc satis ampla, at sine muris est. Paruit antea Venetis, ex concessione Despotarum, sed iis erepta a Mahumete II. A. C. 1458. etiamnum Turcis subest, cum toto tractu, nunc Duche de Clarence. Baudrand. Hinc Corinthius, et Corinthiensis adiectiva, quae id habent inter se discriminis, ut Corinthii sint, qui Corinthum inhabitant, aut qui ex Corintho nati sunt; Corinthienses autem, qui alibi nati sunt, sed Corinthi negotiantur. Et quidem ex Corinthiis Amenocles Graecorum primus Triremes Corinthi et Sami aedificavit: cum prius Graeci πεντηκοντόροις καὶ πλόιοις μακροῖς, navibus 50. remigum et navigiis longis usi sint, quali primus Danaus vectus in Graeciam venit. Exinde Graeci rebus maritimis operam studiosius navârunt, ac latrocinia sustulerunt. Circa annos 40. postquam Amenocles ad Samios venerat, Navale proelium (omnium quae novimus antiquissimum) inter Corinthios et Corcyraeos commissum est, a quo ad finem belli peloponnesiaci effluxerunt anni 260. Thucydid. l. 1. Id bellum autem finem habuit Olymp. 94. an. 1. Circa idem tempus etiam Anaxilas Rex Rhegii Zanclaeos navali proeliô superavit. Istis autem prior erat Salmanasari et Tyriorum naumachia memorata in Tyriorum archivis, apud Ioseph. Iud. Ant. l. 9. c.ult. Ioh. Marshamus, Canone Chron. ad Sec. XVII. Inde etiam Corinthiacus. Ovid. l. 1. Trist. El. 9. al. 11. v. 9.Illa Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis.Denique Corinthiarius a Suetonio positus est, pro amatore nimio Corinthiorum vasorum. Cael. Rhodig. l. 21. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.